- CAPHARNAUM sive CAPERNAUM
- CAPHARNAUM, sive CAPERNAUMfrons uberrimus murô circumdatus: in tribu Nephthalim, scaturit e pede montis Christi, ac mox in fluvium excrescit, qui similes coracino Alexandrino generat ac nutrit pisces: dividitur autem hic fluvius in tres rivos, quorum primus inter fontem hunc et urbem Capharnaum medins, mate Galilaeae ingreditur, secundus suô aquaeductu Bethsaidam civitatem transit: tertius vero terram Genesar irrigat, et tandem a mari Galilaeae absorbetur. Sed et Capharnaum, oppidum fuit maritimum prope Caesaream in tribu Manasse, aliud ab illo cuius in Euangelio fir mentio. Tyr. l. 10. Bel. c. 26.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.